ASSOCIATION pour la DÉFENSE du PATRIMOINE COMMUNAL du pays d'Annot (04240)




Carte de Antoh - 1042

Evangelica auctoritas et divina sunt precepta pro terrenis celestia, pro transitoriis æterna, debere adquiri.

Quapropter nos Pontius Silvanus et Huguo et Guilelmus atque Milo, cum uxore sua et filiis suis Heldeberto et Milo et Petro, Constantino, Pontio et Guilelmo ; Jonam et fratres ejus Pontius Sulpicius, et uxor sua Gerunda, cum filiis suis Guidone, Bertranno, Leontio, Grifone et Pontio; Hermenrincus de Anoth et frater ejus Pontius; et Antoninus, Girunculus, Autrannus, Pontius et Atanulfus, et mater eorum Ermengarda ; omnes nos, pro redemptione animarum nostrarum et genitorum ac genitritium omniumque parentum nostrorum, et ut omnipotens Deus det nobis remissionem omnium peccatorum nostrorum, donamus aliquid de alode nostro omnipotenti Deo et sancti Victoris martiris monasterio Massi¬liensi, monachis quoque ibidem Deo servientibus , tam presentibus quam futuris, ecclesiam scilicet in onore sancti Pontii martiris dicatam, que est sita in territorio qui vocatur Sigumanna.

Et sunt termini hujus donationis : ab oriente, sicut rivus decurrit de Cala et vergit per meridiem in flumen Vaira ; ab occidente, flumen Vaira usque in rivum Tribulum ; ab aquilone, de ipso rivo Tribulum usque in penna de Roca Rufa usque in Lara, et, per verticem de Lara, usque in serretum de ipso campo de Ricardo, et vergit usque in supradictum rivulum; et, supra vinea de Nitardo, erram Pontii Silvanni, pro qua accepit duas equas, unam de monasterio et aliam que fuit de Martino monacho.

SANCTI VICTORIS Et adjicimus ad supradictum donum ego Pontius et frater meus Hugo, cum uxoribus et filiis nostris , Pontius Silvanus, Petrus Boxera, Guilelmus, Vidianus, Guigonus et Hugo, nos donamus, de alode nostro, una pecia de terra que est in territorio de Desomena, et fuit de manso de Benedicto: de uno latus, terra que est de Adalbert Fabre et de Enguberto; de alio latus, terra de Folcardo.

Deorsum vero, ipsa terra de Gausberto Armanno, unum clausum de vinea Crom,que est dominicata; Wilelmus, nepos noster, vineam quam partitur cum Asterio; et ego Jonam, cum uxore mea et fratre meo Pontio et filiis nostris, medietatem de campo ubi vocant Ruptam, et unam partem de ipso prato ubi vocant Celleta, et vineam de Vitali et de Amalrigo, et aliam vineam dominicam ad Ceresarios, et vineam de Nitardo, aliam de Pontio Abiel, et vinea de Adalbert, et fontem qui vadit ad ortum, et aliam vineam que partitur cum Nitardo; et Milo, vineam quam partitur cum Guilaberto ; et Martinus presbiter, vineam suam; et Sulpitius, cum uvore sua Girenda, unam modiatam de terra in monte Tribulario, et aliam terram quam comparaverunt de alodariis in Sigumanna, vineam de Bertranno Paladino. et aliam vineam de Garnerio cognomento Taman.

Geronda quoque predicta, consanguinea nostra, et filii ejus Wido et Leontius Bertrannus et Grifo Pontius, supra bec, pro animabus suis, donat ad proprium alodem jam dicto sancto Victori et monachis ejus totam terram cultam et incultam, que jacet infra cumbam , que ferit in Vaira et viam de castro Perisco, et blacheiram ipsius sancti Victoris.

Nos insuper quoque totam ipsam terram cultam et incultam, quam Richardus, noster caballarius, cum concilio nostro,cambiavit per vineam quam habebat donatam ad sanctum Victorem et ad sanctum Pontium, pro anima mulieris sue, ad proprium alodem , donamus sancto Victori.

Hermemincus dat, pro anima sua, et frater suus Pontius, et Antoninus et Autranus donave¬runt tres partes de terra de Berleto, que fuit de manso Primo et prato de balma de Cainera et terra juxta prato, quantum pendit Ves robina.

Hec igitur omnia, sicut supra scriptum est, nos supradicti donatores propter celestes promissiones et peccatorum nostrorum remissiones, et ut monachi sint apud Deum pro nobis intercessores donamus, cedimus atque funditus, perpetualiter, subnixa firmitate, roboramus in liberam potestatem supradictorum monachorum ad servitium Dei omnipotentis et omnium sanctorum, precipueque sancti Victoris ejusque sotiorum.

Sane si quis contra hanc donationem elemosinariam in causam nisus fuerit insurgere contrariam, non valeat vindicare quod appetit; sed constrictus in vinculis cogatur auri optimi libras solvere xx et insuper cum Juda traditore et cum Pilato, Christicrucificxore, penas luat eternas, nisi cum satisfactione resipiscat ad emendationem.

Nos ergo supradicti donatores hanc cartam fieri jussimus manuque propria firmamus, atque testes idoneos firmare rogavimus. Hermerincus de Annot firmavit, Teubaldus firmavit, Altemannus firmavit, Laugerius firmavit, Rainaldus firmavit, Pontius de Calia firmavit, Armannus firmavit, Pontius Murator firmavit, Ricardus firmavit, Aldebertus firmavit, Guido firma¬vit, Ainardus firmavit, Alter Ricardus firmavit, Asterius firmavit, Vido de Salsas firmavit, Ripertus firmavit, Leotaldus firmavit, Rainaldus firmavit, Julianus firmavit, Petrus firmavit, Hermenrincus de Anoth donat ad sanctum Victorem et ad sanctum Pontium unam peciam terra juxta pratum juxta balma Caneira, in villare de Almald.

Johannes Garnerius, quatuor sexteratas de terra, in Vila Crispa.

Ipse Johannes, la media rota, in Desomena, que habet ab lsnardo Barnerio. Lambo de Peresco, una pecia de terra in Desomena. Antoninus, medietate de prato de Berleto.

Gaslinellus in super nomine donavit Stephanum Raiambaldum ad sanctum Pontium, omnia que habet. Et Jonamus et Aialmus et Bonefacius et Odolus et Petrus et Jonamus frater donaverunt Lauterio et muliere sua Belielda et filiis et filias, que habent, a Deo et a sancta Maria et ad omnibus sanctis, sine ullo retinemento.

Ego Pontius Silvanus, pro remedio anime mee et pro animabus parentum meorum, dono Deo et sancto Victori, Massiliensis monas¬terii, martiri Christi, et ejus congregationi duos mansos, unum in villa quam nominant Alons, quem tenet Girardus Pecia Cudas, et alium in castro quod nominant Petriscum, quem tenet Abundius.

Facta carta anno incarnationis Domini MXLII 

Haut de page